Latin (The Vulgate)

1. Erat autem terra labii unius, et sermonum eorundem.

2. Cumque profiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

3. Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciemus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento;

4. et dixerunt: Venite. faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamus in universas terras.

5. Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam,

6. et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7. Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem.

9. Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

Submitted by Ray Brown.


Back to Model Languages' home page

How to subscribe to Model Languages